Skip to main content
  • WORD Research this...
    Daniel 3
    •   Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciæ Babylonis.
    •   Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ quam erexerat Nabuchodonosor rex.
    •   Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex :
    •   et præco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis :
    •   in hora qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.
    •   Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.
    •   Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
    •   Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Judæos :
    •   dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in æternum vive !
    • 10   tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream :
    • 11   si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.
    • 12   Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.
    • 13   Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago : qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
    • 14   Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis ?
    • 15   nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci : quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis : et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea ?
    • 16   Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi.
    • 17   Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
    • 18   Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
    • 19   Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago : et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
    • 20   Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
    • 21   Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis :
    • 22   nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.
    • 23   Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
    • 24   Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.
    • 25   Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :
    • 26   Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula :
    • 27   quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.
    • 28   Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem : quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.
    • 29   Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :
    • 30   et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.
    • 31   Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti ;
    • 32   et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.
    • 33   Et nunc non possumus aperire os : confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.
    • 34   Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum :
    • 35   neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum,
    • 36   quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam quæ est in littore maris ;
    • 37   quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
    • 38   Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,
    • 39   ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
    • 40   Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.
    • 41   Et nunc sequimur te in toto corde ; et timemus te, et quærimus faciem tuam.
    • 42   Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.
    • 43   Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine ;
    • 44   et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala : confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur :
    • 45   et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
    • 46   Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,
    • 47   et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem :
    • 48   et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.
    • 49   Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace,
    • 50   et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.
    • 51   Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :
    • 52   Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum : et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum : et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
    • 53   Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ : et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.
    • 54   Benedictus es in throno regni tui : et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.
    • 55   Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim : et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.
    • 56   Benedictus es in firmamento cæli : et laudabilis et gloriosus in sæcula.
    • 57   Benedicite, omnia opera Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 58   Benedicite, angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 59   Benedicite, cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 60   Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 61   Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 62   Benedicite, sol et luna, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 63   Benedicite, stellæ cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 64   Benedicite, omnis imber et ros, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 65   Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 66   Benedicite, ignis et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 67   Benedicite, frigus et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 68   Benedicite, rores et pruina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 69   Benedicite, gelu et frigus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 70   Benedicite, glacies et nives, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 71   Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 72   Benedicite, lux et tenebræ, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 73   Benedicite, fulgura et nubes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 74   Benedicat terra Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.
    • 75   Benedicite, montes et colles, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 76   Benedicite, universa germinantia in terra, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 77   Benedicite, fontes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 78   Benedicite, maria et flumina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 79   Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 80   Benedicite, omnes volucres cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 81   Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 82   Benedicite, filii hominum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 83   Benedicat Israël Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.
    • 84   Benedicite, sacerdotes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 85   Benedicite, servi Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 86   Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 87   Benedicite, sancti et humiles corde, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
    • 88   Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula : quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis : et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.
    • 89   Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.
    • 90   Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.
    • 91   Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex.
    • 92   Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.
    • 93   Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.
    • 94   Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.
    • 95   Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago : qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum : et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
    • 96   A me ergo positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius deus, qui possit ita salvare.
    • 97   Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.
    • 98   Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.
    • 99   Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare
    • 100   signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.
  • King James Version (kjv)
    • Active Persistent Session:

      To use a different persistent session key, simply add it above, and click the button below.

      How This All Works

      Your persistent session key, together with your favourite verse, authenticates you. It links to all your notes and tags in the Bible. You can share it with loved ones so they can see your notes and tags.

      However, to modify your notes and tags, you need both the persistent session key and your favourite verse.

      Please Keep Your Favourite Verse Private

      Your persistent session key and favourite verse provide you exclusive access to edit your notes and tags. Think of your persistent session key as a username and your favourite verse as a password. Therefore, ensure your favourite verse is kept private.

      The persistent session key allows viewing, while editing is only possible when the correct favourite verse is provided.

    • Loading...
  • Vulgata Clementina (vulgate - 2.0.1)

    2017-10-28

    Latin (la)

    Clementine Vulgate from La Editorial Católica, Madrid, 1946, based on the edition of M. Tweedale of the Clementine Vulgate Project

    • Encoding: UTF-8
    • Direction: LTR
    • LCSH: Bible.Latin
    • Distribution Abbreviation: vulgate

    License

    Public Domain

    Source (OSIS)

    The Clementine Vulgate Project \ This module version implements the following features as OSIS markup: \ book titles, paragraphs, poetry lines, acrostics, speakers, introductions. \ Simple markup for these features is documented in the project repository. \ https://bitbucket.org/clementinetextproject/vulsearch4 \ It was a relatively straightforward task to map that markup to USFM.

    history_1.0
    Initial release (2009-10-24)
    history_1.0.1
    Corrected to Vulg versification (2011-07-09)
    history_1.0.2
    Corrected .conf encoding (2013-08-21)
    history_2.0
    (2017-10-25) Rebuilt with added features
    history_2.0.1
    (2017-10-28) corrected conf file
    history_2.0.2
    (2019-01-07) corrected conf file

Basic Hash Usage Explained

At getBible, we've established a robust system to keep our API synchronized with the Crosswire project's modules. Let me explain how this integration works in simple terms.

We source our Bible text directly from the Crosswire modules. To monitor any updates, we generate "hash values" for each chapter, book, and translation. These hash values serve as unique identifiers that change only when the underlying content changes, thereby ensuring a tight integration between getBible and the Crosswire modules.

Every month, an automated process runs for approximately three hours. During this window, we fetch the latest Bible text from the Crosswire modules. Subsequently, we compare the new hash values and the text with the previous ones. Any detected changes trigger updates to both our official getBible hash repository and the Bible API for all affected translations. This system has been operating seamlessly for several years.

Once the updates are complete, any application utilizing our Bible API should monitor the hash values at the chapter, book, or translation level. Spotting a change in these values indicates that they should update their respective systems.

Hash values can change due to various reasons, including textual corrections like adding omitted verses, rectifying spelling errors, or addressing any discrepancies flagged by the publishers maintaining the modules at Crosswire.

The Crosswire initiative, also known as the SWORD Project, is the "source of truth" for getBible. Any modifications in the Crosswire modules get reflected in our API within days, ensuring our users access the most precise and current Bible text. We pledge to uphold this standard as long as getBible exists and our build scripts remain operational.

We're united in our mission to preserve the integrity and authenticity of the Bible text. If you have questions or require additional information, please use our support system. We're here to assist and will respond promptly.

Thank you for your understanding and for being an integral part of the getBible community.

Favourite Verse

You should select one of your favourite verses.

This verse in combination with your session key will be used to authenticate you in the future.

This is currently the active session key.

Should you have another session key from a previous session.
You can add it here to load your previous session.

Daniel 3:

Sharing the Word of God with the world.
  • Share Text
    ...
  • Share Link

Daniel 3:1

Tagging this verse.

The active verse selected text should load here.

Active

Available Tags

Drag and drop the desired tag from the available ones to the active area.

To un-tag a verse, drag and drop the desired tag from active to the available tags area.

Edit Tag

Create Tag

Daniel 3:1

Notes on this verse.

The active verse selected text should load here.