Skip to main content
  • WORD Research this...
    Lucas 1
    •   Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum :
    •   sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :
    •   visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
    •   ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
    •   Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
    •   Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
    •   Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
    •   Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,
    •   secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :
    • 10   et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
    • 11   Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
    • 12   Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
    • 13   Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :
    • 14   et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :
    • 15   erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :
    • 16   et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :
    • 17   et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
    • 18   Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
    • 19   Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
    • 20   Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
    • 21   Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
    • 22   Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
    • 23   Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :
    • 24   post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :
    • 25   Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
    • 26   In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
    • 27   ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.
    • 28   Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.
    • 29   Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
    • 30   Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.
    • 31   Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :
    • 32   hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,
    • 33   et regni ejus non erit finis.
    • 34   Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?
    • 35   Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
    • 36   Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis :
    • 37   quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
    • 38   Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
    • 39   Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :
    • 40   et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
    • 41   Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :
    • 42   et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
    • 43   Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?
    • 44   Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
    • 45   Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
    • 46   Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :
    • 47   et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
    • 48   Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
    • 49   quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus,
    • 50   et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
    • 51   Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.
    • 52   Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
    • 53   Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.
    • 54   Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ :
    • 55   sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
    • 56   Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
    • 57   Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
    • 58   Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
    • 59   Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
    • 60   Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
    • 61   Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
    • 62   Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
    • 63   Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
    • 64   Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
    • 65   Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :
    • 66   et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.
    • 67   Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :
    • 68   Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :
    • 69   et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
    • 70   sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :
    • 71   salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos :
    • 72   ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti :
    • 73   jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
    • 74   ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
    • 75   in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
    • 76   Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
    • 77   ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
    • 78   per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto :
    • 79   illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
    • 80   Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.
  • King James Version (kjv)
    • Active Persistent Session:

      To use a different persistent session key, simply add it above, and click the button below.

      How This All Works

      Your persistent session key, together with your favourite verse, authenticates you. It links to all your notes and tags in the Bible. You can share it with loved ones so they can see your notes and tags.

      However, to modify your notes and tags, you need both the persistent session key and your favourite verse.

      Please Keep Your Favourite Verse Private

      Your persistent session key and favourite verse provide you exclusive access to edit your notes and tags. Think of your persistent session key as a username and your favourite verse as a password. Therefore, ensure your favourite verse is kept private.

      The persistent session key allows viewing, while editing is only possible when the correct favourite verse is provided.

    • Loading...
  • Vulgata Clementina (vulgate - 2.0.1)

    2017-10-28

    Latin (la)

    Clementine Vulgate from La Editorial Católica, Madrid, 1946, based on the edition of M. Tweedale of the Clementine Vulgate Project

    • Encoding: UTF-8
    • Direction: LTR
    • LCSH: Bible.Latin
    • Distribution Abbreviation: vulgate

    License

    Public Domain

    Source (OSIS)

    The Clementine Vulgate Project \ This module version implements the following features as OSIS markup: \ book titles, paragraphs, poetry lines, acrostics, speakers, introductions. \ Simple markup for these features is documented in the project repository. \ https://bitbucket.org/clementinetextproject/vulsearch4 \ It was a relatively straightforward task to map that markup to USFM.

    history_1.0
    Initial release (2009-10-24)
    history_1.0.1
    Corrected to Vulg versification (2011-07-09)
    history_1.0.2
    Corrected .conf encoding (2013-08-21)
    history_2.0
    (2017-10-25) Rebuilt with added features
    history_2.0.1
    (2017-10-28) corrected conf file
    history_2.0.2
    (2019-01-07) corrected conf file

Basic Hash Usage Explained

At getBible, we've established a robust system to keep our API synchronized with the Crosswire project's modules. Let me explain how this integration works in simple terms.

We source our Bible text directly from the Crosswire modules. To monitor any updates, we generate "hash values" for each chapter, book, and translation. These hash values serve as unique identifiers that change only when the underlying content changes, thereby ensuring a tight integration between getBible and the Crosswire modules.

Every month, an automated process runs for approximately three hours. During this window, we fetch the latest Bible text from the Crosswire modules. Subsequently, we compare the new hash values and the text with the previous ones. Any detected changes trigger updates to both our official getBible hash repository and the Bible API for all affected translations. This system has been operating seamlessly for several years.

Once the updates are complete, any application utilizing our Bible API should monitor the hash values at the chapter, book, or translation level. Spotting a change in these values indicates that they should update their respective systems.

Hash values can change due to various reasons, including textual corrections like adding omitted verses, rectifying spelling errors, or addressing any discrepancies flagged by the publishers maintaining the modules at Crosswire.

The Crosswire initiative, also known as the SWORD Project, is the "source of truth" for getBible. Any modifications in the Crosswire modules get reflected in our API within days, ensuring our users access the most precise and current Bible text. We pledge to uphold this standard as long as getBible exists and our build scripts remain operational.

We're united in our mission to preserve the integrity and authenticity of the Bible text. If you have questions or require additional information, please use our support system. We're here to assist and will respond promptly.

Thank you for your understanding and for being an integral part of the getBible community.

Favourite Verse

You should select one of your favourite verses.

This verse in combination with your session key will be used to authenticate you in the future.

This is currently the active session key.

Should you have another session key from a previous session.
You can add it here to load your previous session.

Lucas 1:

Sharing the Word of God with the world.
  • Share Text
    ...
  • Share Link

Lucas 1:1

Tagging this verse.

The active verse selected text should load here.

Active

Available Tags

Drag and drop the desired tag from the available ones to the active area.

To un-tag a verse, drag and drop the desired tag from active to the available tags area.

Edit Tag

Create Tag

Lucas 1:1

Notes on this verse.

The active verse selected text should load here.