Skip to main content
  • WORD Research this...
    Numbers 7
    •   Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :
    •   obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,
    •   munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
    •   Ait autem Dominus ad Moysen :
    •   Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.
    •   Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
    •   Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
    •   Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
    •   Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
    • 10   Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
    • 11   Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
    • 12   Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :
    • 13   fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
    • 14   mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :
    • 15   bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
    • 16   hircumque pro peccato :
    • 17   et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.
    • 18   Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,
    • 19   acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
    • 20   mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :
    • 21   bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
    • 22   hircumque pro peccato :
    • 23   et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.
    • 24   Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
    • 25   obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
    • 26   mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
    • 27   bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
    • 28   hircumque pro peccato :
    • 29   et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.
    • 30   Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
    • 31   obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
    • 32   mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
    • 33   bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
    • 34   hircumque pro peccato :
    • 35   et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
    • 36   Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
    • 37   obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
    • 38   mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
    • 39   bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
    • 40   hircumque pro peccato :
    • 41   et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
    • 42   Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
    • 43   obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
    • 44   mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
    • 45   bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
    • 46   hircumque pro peccato :
    • 47   et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
    • 48   Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
    • 49   obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
    • 50   mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
    • 51   bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
    • 52   hircumque pro peccato :
    • 53   et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
    • 54   Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
    • 55   obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
    • 56   mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
    • 57   bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
    • 58   hircumque pro peccato :
    • 59   et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
    • 60   Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
    • 61   obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
    • 62   et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
    • 63   bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
    • 64   hircumque pro peccato :
    • 65   et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
    • 66   Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
    • 67   obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
    • 68   mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
    • 69   bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
    • 70   hircumque pro peccato :
    • 71   et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
    • 72   Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
    • 73   obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
    • 74   mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
    • 75   bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
    • 76   hircumque pro peccato :
    • 77   et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
    • 78   Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
    • 79   obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum :
    • 80   mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
    • 81   bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
    • 82   hircumque pro peccato :
    • 83   et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.
    • 84   Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim :
    • 85   ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :
    • 86   mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :
    • 87   boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.
    • 88   In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
    • 89   Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
  • King James Version (kjv)
    • Active Persistent Session:

      To use a different persistent session key, simply add it above, and click the button below.

      How This All Works

      Your persistent session key, together with your favourite verse, authenticates you. It links to all your notes and tags in the Bible. You can share it with loved ones so they can see your notes and tags.

      However, to modify your notes and tags, you need both the persistent session key and your favourite verse.

      Please Keep Your Favourite Verse Private

      Your persistent session key and favourite verse provide you exclusive access to edit your notes and tags. Think of your persistent session key as a username and your favourite verse as a password. Therefore, ensure your favourite verse is kept private.

      The persistent session key allows viewing, while editing is only possible when the correct favourite verse is provided.

    • Loading...
  • Vulgata Clementina (vulgate - 2.0.1)

    2017-10-28

    Latin (la)

    Clementine Vulgate from La Editorial Católica, Madrid, 1946, based on the edition of M. Tweedale of the Clementine Vulgate Project

    • Encoding: UTF-8
    • Direction: LTR
    • LCSH: Bible.Latin
    • Distribution Abbreviation: vulgate

    License

    Public Domain

    Source (OSIS)

    The Clementine Vulgate Project \ This module version implements the following features as OSIS markup: \ book titles, paragraphs, poetry lines, acrostics, speakers, introductions. \ Simple markup for these features is documented in the project repository. \ https://bitbucket.org/clementinetextproject/vulsearch4 \ It was a relatively straightforward task to map that markup to USFM.

    history_1.0
    Initial release (2009-10-24)
    history_1.0.1
    Corrected to Vulg versification (2011-07-09)
    history_1.0.2
    Corrected .conf encoding (2013-08-21)
    history_2.0
    (2017-10-25) Rebuilt with added features
    history_2.0.1
    (2017-10-28) corrected conf file
    history_2.0.2
    (2019-01-07) corrected conf file

Basic Hash Usage Explained

At getBible, we've established a robust system to keep our API synchronized with the Crosswire project's modules. Let me explain how this integration works in simple terms.

We source our Bible text directly from the Crosswire modules. To monitor any updates, we generate "hash values" for each chapter, book, and translation. These hash values serve as unique identifiers that change only when the underlying content changes, thereby ensuring a tight integration between getBible and the Crosswire modules.

Every month, an automated process runs for approximately three hours. During this window, we fetch the latest Bible text from the Crosswire modules. Subsequently, we compare the new hash values and the text with the previous ones. Any detected changes trigger updates to both our official getBible hash repository and the Bible API for all affected translations. This system has been operating seamlessly for several years.

Once the updates are complete, any application utilizing our Bible API should monitor the hash values at the chapter, book, or translation level. Spotting a change in these values indicates that they should update their respective systems.

Hash values can change due to various reasons, including textual corrections like adding omitted verses, rectifying spelling errors, or addressing any discrepancies flagged by the publishers maintaining the modules at Crosswire.

The Crosswire initiative, also known as the SWORD Project, is the "source of truth" for getBible. Any modifications in the Crosswire modules get reflected in our API within days, ensuring our users access the most precise and current Bible text. We pledge to uphold this standard as long as getBible exists and our build scripts remain operational.

We're united in our mission to preserve the integrity and authenticity of the Bible text. If you have questions or require additional information, please use our support system. We're here to assist and will respond promptly.

Thank you for your understanding and for being an integral part of the getBible community.

Favourite Verse

You should select one of your favourite verses.

This verse in combination with your session key will be used to authenticate you in the future.

This is currently the active session key.

Should you have another session key from a previous session.
You can add it here to load your previous session.

Numeri 7:

Sharing the Word of God with the world.
  • Share Text
    ...
  • Share Link

Numeri 7:1

Tagging this verse.

The active verse selected text should load here.

Active

Available Tags

Drag and drop the desired tag from the available ones to the active area.

To un-tag a verse, drag and drop the desired tag from active to the available tags area.

Edit Tag

Create Tag

Numeri 7:1

Notes on this verse.

The active verse selected text should load here.