Skip to main content
  • WORD Research this...
    Matthew 27
    •   Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
    •   Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
    •   Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
    •   dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.
    •   Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.
    •   Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.
    •   Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
    •   Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
    •   Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :
    • 10   et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
    • 11   Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.
    • 12   Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
    • 13   Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?
    • 14   Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
    • 15   Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :
    • 16   habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
    • 17   Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?
    • 18   Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
    • 19   Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
    • 20   Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
    • 21   Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.
    • 22   Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?
    • 23   Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.
    • 24   Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.
    • 25   Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
    • 26   Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
    • 27   Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :
    • 28   et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
    • 29   et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.
    • 30   Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.
    • 31   Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.
    • 32   Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.
    • 33   Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.
    • 34   Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
    • 35   Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
    • 36   Et sedentes servabant eum.
    • 37   Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum.
    • 38   Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.
    • 39   Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
    • 40   et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.
    • 41   Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :
    • 42   Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :
    • 43   confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.
    • 44   Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
    • 45   A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
    • 46   Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
    • 47   Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.
    • 48   Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
    • 49   Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
    • 50   Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
    • 51   Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
    • 52   et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
    • 53   Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
    • 54   Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.
    • 55   Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei :
    • 56   inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
    • 57   Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :
    • 58   hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
    • 59   Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,
    • 60   et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
    • 61   Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
    • 62   Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,
    • 63   dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.
    • 64   Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.
    • 65   Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
    • 66   Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
  • King James Version (kjv)
    • Active Persistent Session:

      To use a different persistent session key, simply add it above, and click the button below.

      How This All Works

      Your persistent session key, together with your favourite verse, authenticates you. It links to all your notes and tags in the Bible. You can share it with loved ones so they can see your notes and tags.

      However, to modify your notes and tags, you need both the persistent session key and your favourite verse.

      Please Keep Your Favourite Verse Private

      Your persistent session key and favourite verse provide you exclusive access to edit your notes and tags. Think of your persistent session key as a username and your favourite verse as a password. Therefore, ensure your favourite verse is kept private.

      The persistent session key allows viewing, while editing is only possible when the correct favourite verse is provided.

    • Loading...
  • Vulgata Clementina (vulgate - 2.0.1)

    2017-10-28

    Latin (la)

    Clementine Vulgate from La Editorial Católica, Madrid, 1946, based on the edition of M. Tweedale of the Clementine Vulgate Project

    • Encoding: UTF-8
    • Direction: LTR
    • LCSH: Bible.Latin
    • Distribution Abbreviation: vulgate

    License

    Public Domain

    Source (OSIS)

    The Clementine Vulgate Project \ This module version implements the following features as OSIS markup: \ book titles, paragraphs, poetry lines, acrostics, speakers, introductions. \ Simple markup for these features is documented in the project repository. \ https://bitbucket.org/clementinetextproject/vulsearch4 \ It was a relatively straightforward task to map that markup to USFM.

    history_1.0
    Initial release (2009-10-24)
    history_1.0.1
    Corrected to Vulg versification (2011-07-09)
    history_1.0.2
    Corrected .conf encoding (2013-08-21)
    history_2.0
    (2017-10-25) Rebuilt with added features
    history_2.0.1
    (2017-10-28) corrected conf file
    history_2.0.2
    (2019-01-07) corrected conf file

Basic Hash Usage Explained

At getBible, we've established a robust system to keep our API synchronized with the Crosswire project's modules. Let me explain how this integration works in simple terms.

We source our Bible text directly from the Crosswire modules. To monitor any updates, we generate "hash values" for each chapter, book, and translation. These hash values serve as unique identifiers that change only when the underlying content changes, thereby ensuring a tight integration between getBible and the Crosswire modules.

Every month, an automated process runs for approximately three hours. During this window, we fetch the latest Bible text from the Crosswire modules. Subsequently, we compare the new hash values and the text with the previous ones. Any detected changes trigger updates to both our official getBible hash repository and the Bible API for all affected translations. This system has been operating seamlessly for several years.

Once the updates are complete, any application utilizing our Bible API should monitor the hash values at the chapter, book, or translation level. Spotting a change in these values indicates that they should update their respective systems.

Hash values can change due to various reasons, including textual corrections like adding omitted verses, rectifying spelling errors, or addressing any discrepancies flagged by the publishers maintaining the modules at Crosswire.

The Crosswire initiative, also known as the SWORD Project, is the "source of truth" for getBible. Any modifications in the Crosswire modules get reflected in our API within days, ensuring our users access the most precise and current Bible text. We pledge to uphold this standard as long as getBible exists and our build scripts remain operational.

We're united in our mission to preserve the integrity and authenticity of the Bible text. If you have questions or require additional information, please use our support system. We're here to assist and will respond promptly.

Thank you for your understanding and for being an integral part of the getBible community.

Favourite Verse

You should select one of your favourite verses.

This verse in combination with your session key will be used to authenticate you in the future.

This is currently the active session key.

Should you have another session key from a previous session.
You can add it here to load your previous session.

Matthaeus 27:

Sharing the Word of God with the world.
  • Share Text
    ...
  • Share Link

Matthaeus 27:1

Tagging this verse.

The active verse selected text should load here.

Active

Available Tags

Drag and drop the desired tag from the available ones to the active area.

To un-tag a verse, drag and drop the desired tag from active to the available tags area.

Edit Tag

Create Tag

Matthaeus 27:1

Notes on this verse.

The active verse selected text should load here.